Carissimi sacerdoti, fate conoscere le indulgenze plenarie, cari fedeli usate il tesoro delle indulgenze! L'Enchiridion indulgentiarum postconciliare (ediz. 1999) ricorda che: 8 § 1. Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui ... ... qualibet feria sexta temporis Quadragesimae, orationem En ego, o bone et dulcissime Iesu , coram Iesu Christi Crucifixi imagine post communionem pie recitaverit; "En ego, o bone et dulcissime Iesu, ante conspectum tuum genibus me provolvo, ac maximo animi ardore te oro atque obtestor, ut meum in cor vividos fidei, spei et caritatis sensus, atque veram peccatorum meorum paenitentiam, eaque emendandi firmissimam voluntatem velis imprimere; dum magno animi affectu et dolore tua quinque vulnera mecum ipse considero, ac mente contemplor, illud prae oculis habens, quod iam in ore ponebat tuo David Propheta de te, o bone Iesu: « Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea»! (Ps 22 [Vg 21] 17-18). ( dal Messale Romano , Gr...